spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad
adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et
praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem
ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo
nostro ut consolarer omnes lugentes
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere
oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et
vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad
glorificandum
et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas
erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in
generationem et generationem
et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii
peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt
vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri
dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum
superbietis
pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem
eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia
sempiterna erit eis
quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in
holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum
feriam eis
et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio
populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt
semen cui benedixit Dominus
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo
meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae
circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam
ornatam monilibus suis
sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen
suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem
coram universis gentibus